Latin
3.91.47 to 3.91.71
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 3.91.47-71
Unproofread scanNot analysed yet
Vir quoque unus in medio eorum vestitus lineis, et atramentarium scriptoris ad renes ejus: ingressique sunt, et steterunt juxta altare aeneum. Et gloria Dei [Vulg. Domini] Israel assumpta est de Cherub, quae erat super eum ad limen domus. Et vocavit virum, qui indutus erat lineis; et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis. »Pro lineis, quod nos juxta Symmachum interpretati sumus, LXX, ποδήρη, Theodotio ipsum verbum Hebraicum BADDIM. …Aquila, praecipua, interpretati sunt. Rursum ubi nos diximus, et atramentarium scriptoris ad renes ejus; LXX posuerunt: Et zona sapphirina super renes ejus; Theodotio; κάστυ scribae in manu ejus; Aquila, μβλανοδοχειον, id est, atra· me marium scribae ad lumbos ejus; Symmachus, ta· bulas scriptoris habebat in renibus suis Et ubi nos transtulimus, limen domus. Septuaginta et Theodolio, ιδ …,id est, sub divo posuere vestibulum. Pro vase quoque interitus, quod singuli viri habebant in manibus, soli Sentuaginta securim interpretati sunt. Ad hominum igitur peccata delenda, qui in sexta die fabricationis mundi facii sunt, veniunt sex viri, et descendunt de porta superiori, sive ut LXX transtulerunt, excelsa ad Aquilonem; Et habebat unusquisque securim in manibus, de qua Joannes loquitur: Jam enim securis ad radices arborum posita est. Omnis arbor quae fructum non facti, excidetur et in ignem mittetur (Matth. III, 10). Eratque in medio sex virorum unus, id est septimus, In liabitu pontificis vestitus lineis indumentis, et habebat atramentarium scriptoris ad renes suos, quo omnium peccata describeret, et sanctorum a peccatoribus numerum segregaret: sive zonam sapphirinam coloris lapidis sapphiri, qui in ornamentis est principis sacerdotum. Egressique sunt sex viri, et steterunt juxta altare aeneum. Duo enim erant altaria; unum thymiamatis, aureum intrinsecus; et alterum ante templum, aeneum holocaustorum. Juxta altare autem stare dicuntur parati ad jubentis imperium, ut cujuscunque viderint ibi non esse peccata dimissa, sententiae Domini et interfectioni eum subjacere cognoscant.