Latin
3.91.17 to 3.91.46
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 3.91.17-46
Unproofread scanNot analysed yet
Quod audientes veteres haeretici. Creatorem calumniantur quasi crudelem et sanguinarium; nec cogitant apostolum Paulum, qui certe boni Dei (ut ipsi volunt) apostolus est, scribere ad Corinthios, Si venero rursum, non parcam (II Cor. XIII, 2); ut virga corripiat delinquentes, et errantes retrahat ad salutem. Qui enim non intelligunt quod sibi prosit, et orant frequenter contraria. expedit eis ut non exaudiantur a Domino. Unde et in Oratione Dominica dicimus: Fiat voluntas tua (Matth. VI, 10). Non voluntas nostra, quae errare consuevit: sed voluntas tua, quae futura cognoscit. Magnaeque interdum felicitatis est, ad praesens misericordiam non mereri. Et istis igitur, qui sunt de domo Juda, et a confessione Ecclesiae recesserunt, non parcet Dominus. Cumque clamaverint voce magna, de qua Dominus dixit: Clamor eorum pervenit ad me (Gen. XVIII): tamen Dominus non exaudiet eos: ut malis coacti, intelligant quid fecerint. (Cap. IX. —Vers. 1.) «Et clamavit in auribus meis voce magna, dicens: appropinquaverunt visitationes urbis. »Pro visitationibus, ultionem Septuaginta transtulerunt. Mihi enim vindictam et ego retribuam, dicit Dominus (Deut. XXXII, 35). Omnisque ultio visitatio est quasi aegrotantis, quasi habentis vulnera, quasi medicas exspectantis manus, juxta illud quod alibi scriptum est: Visitabo in virga iniquitates eorum, et in flagellis peccata eorum; misericordiam autem meam non auferam ab eis (Psal. LXXXVIII, 33, 34). Recteque (ut supra diximus) visitatio vel ultio appropinquare dicitur captivitate vicina. «Et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua. »Non dixit, habebat, ut Septuaginta trans ulerunt. Neque enim narrat praeterita, sed praesentia futuraque demonstrat. Qui igitur malos perculit in eo quod mali sunt, et habet vasa interfectionis, ut occidat pessimos, minister est Domini. (Vers. 2, 3.) «Et ecce sex viti veniebant de via portae superioris, quae respicit ad Aquilonem, et uniuscujusque vas interitus in manu ejus.