Latin
3.91.539 to 3.91.562
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 3.91.539-562
Unproofread scanNot analysed yet
Haec autem, inquiunt, omnia fecisse narratur, ut per similitudinem hominis, dura ad fidem Israelitici populi corda converteret. Et in portentum datur domui Israel; juxta illud quod scriptum est: Ecce hic positus eit in ruinam et resurrectionem multorum, et in signum cui contradicetur (Luc. II, 31). (Vers. 7, 8.) «Feci ergo sicut praeceperat mihi: vasa mea protuli quasi vasa migrantis [Vulg. transmigrationis] per diem, et vespere perfodi mihi parietem manu. In caligine egressus sum, et humeris portavi (Vulg. in humeris portatus) in conspectu eoram, »LXX: «Et feci sic juxta omnia, quae mandaverat mihi: vasaque protuli sicut vasa captivitatis per diem, et ad vesperum perfodi mihi parietem mann, et absconditus egressus sum, super humeros assumptus sum in conspectu eorum. »Quae supra jussus est facere, opere se complesse testatur, nec interpretatione indiget juxta utramque sententiam, quod supra expositum est. Illud autem notandum, quod uno atque eodem tempore Jeremias prophetabat in Jerusalem, et Ezechiel in Babylone, et illius prophetia mittebatur ad captivos, et hujus ad eos. qui habitabant in Jerusalem; ut unius in diversis regionibus Dei providentia probaretur, et intelligerent audientes, quaecunque accidebant populo, nequaquam idolorum potestate, sed Domini jussione consistere. (Vers. 9.) «Et factus est sermo Domini mane ad me dicens: Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israel, domus exasperans, Quid tu facis? Dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus. »Si te, inquit, interrogaverit domus exasperans: Quare ista facis? vel, secundum Septuaginta, etiam si non interrogaverint, tu ingredere, ut sciant cur ista feceris. Dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus. (Vers. 10 seqq.) «Super principem onus istud, qui est in Jerusalem; et super omnem domum Israel quae est in medio eorum. Dic: Ego portentum vestrum, quomodo feci, sic fiet illis. In transmigrationem et in captivitatem ibunt.