Latin
3.91.563 to 3.91.585
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 3.91.563-585
Unproofread scanNot analysed yet
Princeps autem, qui est in medio eorum, in humeris portabitur, in caligine egredietur; parietem perfodient, ut educant eum; facies ejus operietur, ut non videat oculis (Vulg. oculo) terram. Et extendam rete meum super eum, et capietur in sagena mea, et adducam eum in Babylonem in terram Chaldaeorum, et ipsam non videbit; ibi morietur. Et omnes qui circa eum sunt, praesidium ejus et agmina illius dispergam in omnem ventum; et gladium evaginabo post eos, et scient quia ego Dominus, quando dispersero illos in gentibus et disseminavero eos in terras (Vulg. terris). Et relinquam ex eis viros paucos a gladio, et fame, et pestilentia; ut narrent omnia scelera eorum in gentibus, ad quas ingredientur, et scient quia ego Dominus. »Primum exponamus historiam. Dic, inquit, ad cos, o filli hominis, qui vel interrogant, vel non interrogant, Quid in facis haec? quod super ducem onus illud et visio sit, qui est in Jerusalem, ducem significans Sedeciam. Et dic: Ego portentum vestrum, sive ut Septuaginta transtulerunt, Ego qui portenta facio; ut ex praesentibus futura cognoscantur. Quomodo feci sic fiet illis, duci et cunctis qui in comitata ducis sunt. In transmigrationem Babyloniam captivi tducentur, et dux qui est in medio eorum in humeris portabitur, vel jumentorum, vel eorum qui cum eo fugerant. In caligine et in noctis tenebris egredietur: murumque suffodient socii ejus ut educant cum. Facies illius velabitur, vel timore fugientis, vel caecitatis injuria, ut caecus terram non videat Babylonis. Et ego extendam rete meum super illum, et capietur in sagena mea. Concedente quippe Domino, a Babyloniis captus est: et haec quae ab hostibus passus est fieri, se fecisse testatur. Ductusque in Babylonem, terram Chaldaeorum non videbit, ibique captivus morietur.