Latin
4.145.324 to 4.145.344
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 4.145.324-344
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si Noc et Daniel el Job pariter congregati, et in uno loco positi; peccatricem terram, hoc est eos qui in terra hubitant, non possunt irae Dei subtrahere: quid dicendum est de his, qui putant merito parentum atque virtutibus posse filios peccatores de gehennae ignibus liberari? Unde nec peccatorem [al. praevaricatorem] filium, martyr [al. justus] pater poterit liberare; nec sanctae conversationis mater impudicae filiae dabit praemia pudicitiae. Et econtrario, Parentum vitia filiis non nocebunt; sed anima quae peccaverit, ipsa morietur (infra, XVII, 4), Lot in Sodomis habitans, sed et spiritu et carne peregrinus, uxorem quia post tergum respexerat, non liberavit, sed tantum filias, quae forsitan non peccaverant (Genes. XIX). Et Josias vir sanctus, non solum peccatorem populum suis virtutibus non salvavit, sed et ipse in peccatis illius mortuus est (IV Reg. XXII. XXIII). Quod si aliquando propter Abraham et David in posteros eorum misericordiam suam Dominus pollicetur: notandum quod non his parcat, qui [al. si] in sceleribus perseverant, sed qui agunt poenitudinem, ut merita patrum filiorum adjuvet conversatio. Cum, inquit, haec se ita habeant, et terram peccatricem a singulis plagis tantorum virorum non salvet deprecatio: sic dicit Dominus Deus: Quia Jerusalem nefanda peccavit, quatuor simul plagis inducam super eam; gladium, quo ab hostibus trucidatur; et famem, quam in obsidione sustinet; et bestias, quibus fugientes in desertis et saltibus devorantur; et pestilentiam, que semper famem ac penuriam sequitur. Pro qua Vulgata editio mortem transtulit, Haec autem, inquit, inducam super earn, ut nec homines in ea remaneam, nec jumenta. Et tamen pro mea clementia quatuor simul imminentibus plagis, et cuncta vastantibus, relinquam in ea aliquos, qui educant filios suos et filias; et captivi Ime veniant, hoc est, in Babylonem et in Chaldaeam, ut cum videritis eos, et opera ipsorum perspexeritis, tunc intelligatis justo eos captos, et meam justam fuisse sententiam.