Latin
4.145.345 to 4.145.377
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 4.145.345-377
Unproofread scanNot analysed yet
et habeat consolationem vestra captivitas; dum intelligitis idcirco me eos de gladio, fame, bestiis et pestilentia liberasse, ut eorum perversitate discatis, merito eorum subversam Jerusalem, templumque succensum, et populum ductum esse captivum praeter cos quos gladius, fames, hestiae, pestilentiaque consumpserim. Haec dicta sint de illa Jerusalem, cui, prophetante Ezechiele apud Chaldaeos, appropinquabat captivitas. Caeterum et super nostram terram cui dicitur: Terra et, et iu terram ibis (Genes· III, 19); et super nostram Jerusalem singulosque credentium, si Dei mandata contempserint, et praevaricatores meruerint appellari, inducetur fames; non fames panis, neque sitis aquae, sed fames audiendi verbum Dei. Inducetur et gladius, de quo legimus: Tradentur in manus gladii: partes vulpium erant [al. erunt] (Psal. LXII, 11). Et ad Mariam: Tuam quoque animam pertransibit gladius (Luc. II. 35). Inducentur et bostiae, quibus ne tradatur justus postulat: Ne tradas bestiis animam confitentem tibi (Psal. LXXIII, 19). Inducetur et pestilentia (pro qua LXX mortem interpretati sunt), de qua scriptum est: Mors peccatorum pessima est (Psal. XXXIII, 22); et: Anima quae peccaverit, ipsa morietur (Infra, XVIII, 4); et. Si sic separat amara mors (I Reg. XV, 32)? De quibus cunctis nec spiritualium parentum, quos magistros intelligimus. doctrina, nec principes non poterunt liberare, nisi liliorum fuerit assensus, et illorum obscerationes suis conatibus juverint. Justitia enim justi erit super eum, et iniquitas iniqui in ipso commorabitur: Unusquisque peccato proprio morietur, et justitia sua salvabitur (Deut. XXIV, 16). Frustraque dicunt Judaei: Abrabam pater noster [Joan. VIII, 56), cum opera Abraham non habeant. Quod si in aliquo fiducia est, in solo Domino confidamus. Maledictus enim omnis homo qui spem habet in homine (Jerem. XVII, 5). quamvis sancti sint, quamvis prophetae. Legimus: Nolite confidere in hominibus (Psal. CXLV, 2); et iterum: Bonum est confidere in Domino, quam confidere in principibus (Psal.