Latin
4.145.464 to 4.145.485
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 4.145.464-485
Unproofread scanNot analysed yet
ut et clementia viri atque judicium, et adulterae atque meretricis scelera cognoscantur, dum post universa supplicia suscitat ei pactum sempiternum, ut recordetur iniquitatis suae, et confundatur, et non sit ei ultra aperire os prae confusione sua, cum placatus fuerit illi in omnibus quae fecerat. Multum namque prodest peccatoribus scire quid fecerint. Unde et poenitens loquitur: Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum coram me est semper (Psal. L, 4). Quatuor autem modis intelligi potest Jerusalem: vel haec quae Babylonio et Romano igne succensa est, vel coelestis primitivorum; vel Ecclesia, qum interpretatur visio pacis; vel animae singulorum quae fide cernunt Deum, Illudque quod plerique de coelesti Jerusalem interpretandum putant, Ecclesia non recipit, ne omnia quae in praesenti prophetia contexuntur, ad coelestium fortitudinum ruinas atque cruciatus, et restitutionem in pristinum statum suscipere compellamur. (Vers. 3.) «Radix tua et generatio tua de terra Chanaan [Vulg. Chananaea]. Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Chethaea. »Magna fides, et grandis audacia prophetarum, unum hominem, totam urbem ignobilitatis arguere. Mirabilis Daniel, qui ad presbyterum delinquentem, et adulterio jungentem homicidium, puer ausus est dicere: Semen Chanaam, et non Juda, species decepit te (Dan. XIII, 56). Magnus et Isaias, qui clamat ad principes et ad populum Judaeorum: Audite verbum Domini, principes Sodomorum; auribus percipite verba Domini, populus Gomorrhae (Isa. I, 10). Sed non minor Ezechiel, qui ad totam urbem loquitur confidenter: Radix tua et generatio tua de terra Chanaan: pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Chethaea. Quanquam et Stephanus, primus martyr Evangelii, ad insanientem populum sit locutus (Act. VII, 51): Dura cervice, et incircumcisi corde, vos semper sancto Spiritui restitistis [al. resistitis]. Et licet possimus radicem Jerusalem, et generationem ejus terram Chanaan, secundum illud accipere quod in AEgypto vocatus sit populus, et ibi multo tempore habitaverit (Cham quippe pater Chanaam princeps fuit gentis AEgyptiae), tamen juxta scelerum similitudinem, radicem Jerusalem terram AEgypti esse dicemus, unde et pater illius appellatur Amorrhaeus, qui interpretatur λαλούμενο; ,id est, multo sermone celebratus.