Latin
4.145.486 to 4.145.501
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 4.145.486-501
Unproofread scanNot analysed yet
Et mater tua Chethaea, id est, έξιατώσ*: quae vel ipsa insanit, vel alios mittit in amentiam. Omnis enim qui facit peccatum,, de diabolo natus est (I Joan. III, 8). Unde et in toto orbe hujus antiqui patris famosum vocabulum est, et multos vertens in amentiam. Praecipiturque Jerusalem, vel juxta litteram, vel juxta spiritum, ut relinquat antiquum patrem, et dicitur ad eam: Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam: et obliviscere populum tuum, et domum patris tui: et concupiscet rex decorem tuum (Psal. XLIV, 11, 12). Et promittitur ei si post peccatum ad verum voluerit patrem reverti: Restituam te sicut fuisti quando nata es. Cujus tanta nobilitas, ut urbis Jerusalem quae de Abraham, Isaac et Jacob stirpe descendens Deum habuit patrem? et tamen quia peccavit, et verum reliquit Parentem, meretur audire: Radix tua et generatio tua de terra Chanaan: pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Chethaea. Si illa boc audivit, quid de nobis fiet qui vocati ex gentium sordibus, omnem maculam in lavacro Salvatoris amisimus, si polluerimus indumentum Christi, et non habuerimus in convivio vestem nuptialem? Utique illud, ut vinctis manibus pedibusque, aeternis tradamur ardoribus, in quibus est fletus oculorum et stridor dentium (Matth. XXII). (Vers. 4, 5.) «Et quando nata es, in die onus tui non est praecisus umbilicus tuus, et in aqua non es lota in salutem, nec sale salita, nec involuta pannis. Non pepercit super te oculus, ut faceret tibi unum de his, misertus tui: sed projecta es super faciem terrae, in abjectionem animae tuae, in die qua nata es. »LXX: «Et generatio tua, in die qua nata es, non ligaverunt mamillas tuas, et umbilicus tuus non est praecisus, et in aqua non es lota in salutem, nec sale salita, et pannis non es involuta: nec pepercit super te oculus tuus, ut facerem tibi unum ex omnibus istis, et pateretur quidpiam super te, et projecta es super faciem campi pravitate animae tuae in die qua nata es.