Latin
4.145.654 to 4.145.681
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 4.145.654-681
Unproofread scanNot analysed yet
X) Dominus autem noster alio unctus est oleo, quod non dolorem vulnerum mitigaret, sed laetitiam tribueret, dicente ad eum Spiritu sancto: Propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis prae consortibus tuis (Ps. XLIV, 8). Habent et contrariae fortitudines simulati olei lenitatem, dulcia per haereticos pollicentes; quae vertuntur in amaritudinem, et quae detestatur propheta commemorans: Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Ps. CXL, 5). Sin autem ab unctione unctus, id est, Christus appellatur, vide quantum profecerit Jerusalem: ut et ipsa unda oleo spirituali, Christi nomen acceperit; juxta qood et in Psalmis de Ahraham legimus: Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari (Psal. CIV, 15). (Vers 10.) «Et vestivi te discoloribus. »LXX, «Et indui te variis. »Legis ceremoniis, quarum occupata studio, idola derelinqueres. Ista sunt varia vestimenta, quibus indutus est Joseph, nec potuerunt eum fratres vendere, nisi prius eum tunicae varietate nudassent (Gen. XXXVII). Et de sponsa dicitur in quadragesimo quarto Psalmo: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate (Ps. XLIV, 10). Hoc est vestimentum de quo et Apostolus loquitur: Induite novum hominem, qui renovatur in cognitionem juxta imaginem Creatoris (Ephes. IV, 24). Volumus scire quae sint varia vestimenta? Idem nos Apostolus doceat, Credentibus scribens: Induimini ergo visceribus misericordiae, bonitatis, humilitatis, mansuetudinis, patientiae (Coloss. III, 12). Quid hac varietate pulchrius? De qua et Job loquebatur: Quis dedit mulieribus texturae sapientiam, aut varietatis disciplinam (Job XXXVIII, sec. LXX)? Et pontifex semel in anno, quando pro populo adolebat incensum, ingrediens in Sancta sanctorum, variis vestibus utebatur (Exod. XXX; Hebr. IX). Certe si divitiae varietatem vestium, et non sanctitas faceret diversitasque virtutum, Pharao et Nabuchodonosor haec vestimenta habuisse scriberentur, et non Joseph, qui sub peregrino et pastorali patre, vestes discolores et regias habere non poterat.