Latin
4.145.682 to 4.145.707
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 4.145.682-707
Unproofread scanNot analysed yet
«Et calciavi te janthino. »LXX: «Et calciavi te hyacintho [Al. hyacinthino]. »Aquila et Symmachus, janthinas: Septuaginta et Theodotio, hyacinthina transtulerunt. Pro quo in Hebraeo scriptum est THACAS (ttmn). Et quia pulchre ad Jerusalem sermo dirigitur, et sub persona feminae, omnis ejus ornatus exprimitur, hyacinthina, sive janthina calciamenta narrantur, quae virorum personae non conveniunt. Deinde facturis pascha praecipitur, absque ulla coloris varietate, ut accinctis lumbis, et pedibus calciatis sint. Ista sunt calciamenta de quibus et Apostolus scribit: Calciati pedes in praeparatione Evangelii pacis (Ephes. VI, 15). Philo vir disertissimus Judaeorum, hyacinthon in vestibus pontificis aeri comparat, per quem superna atque coelestia significari arbitratur. Nec prius Jerusalem calciatur hyacinthinis, nisi lavetur aqua. Unde et apostolorum, quibus prius praeceperat Dominus ut excuterent pedum suorum pulverem (Matth. X), lavantur a Salvatore pedes. Et sponsa dicit in Cantico canticorum: Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos (Cant. V, 3)? Et Moysen et Jesum divinus sermo testatur (Exod. III), ut solvant corrigiam calciamenti sui, quia locus in quo stent sanctus sit. Cum autem loti fuerint pedes, et omni sorde purgati, calciantur hyacinthinis, sive janthinis; quod utrumquo aerii et κυανέου coloris est; ut rapiantur in occursum Domini in aerem, et ad coelestia regna fostinent. Et cinxi te bysso. Jerusalem non solum vestitur discoloribus, et calciatur hyacinthinis, sed et bysso accingitur, de qua tenuissima in veste pontificis fila texuntur. Et uxor in Proverbiis, quae viro suo duas texuit chlamydes, et praesentis saeculi et futuri, sibi de bysso et purpura fecisse dicitur vestimenta (Prov. XXXI). Hac bysso accinguntur renes, quoties pinguia libidinis incentiva tenuanda sunt, nihilque in eis crassi humoris [Al. crassae Veneris] relinquitur: et implemus praeceptum Apostoli dicentis: State ergo succincti lumbos vestros in veritate (Ephes.