Latin
5.164.316 to 5.164.337
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 5.164.316-337
Unproofread scanNot analysed yet
Et spiritualem referunt ad Jerusalem; animalem, ad Samariam; terrenam, ad Sodomam. Quos breviter interrogemus, quomodo tres naturae, spiritualis, animalis, et terrena, quae utique inter se diversae sunt, unam matrem et unum patrem habere dicantur? quod figmento eurum non congruit. Et quomodo animatis, et terrena natura, juxta hunc eumdem prophetam restituantur in antiquum statum, id est in spiritualem? quod et ipsum eorum rationibus contrarium est. Quod autem Samaria intelligatur in haeresibus, et in Osee propheta, et in multis aliis locis, praecipueque illo testimonio comprobatur: Vae qui despiciunt Sion, et qui confidunt in monte Samariae, vindemiaverunt principia gentium (Amos VI, 1). Omnes enim haeretici despiciunt Sion, quae interpretatur, specula, et refertur ad Ecclesiam; et confidunt sibi in monte Samariae, in superbia videlicet dogmatum perversorum, quae putant esse sublimia, et per has praedicationes fraudulentas, vindemiant atque populantur principia gentium; ut miraculo doctrinarum, potentes quosque gentilium ad errorem haereticum pertrahant. (Vers. 48, 49.) «Vivo ego, dicit Dominus: quia non fecit Sodoma soror tua ipsa et filiae ejus, sicut fecisti tu et filiae tuae. Ecce haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae: superbia, saturitas panis, et abundantia, et otium ipsius, et filiarum ejus; et manum egeno et pauperi non porrigebant. Et elevatae sunt, et fecerunt abominationes coram me, et abstuli eas sicut vidisti [Al. vidi]. Et Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit; sed vicisti eam sceleribus tuis, et justificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis quas operata es. »LXX: «Vivo ego, dicit Adonai Dominus: sic fecit Sodoma soror tua haec, et filiae ejus sicut fecisti tu et filix tuae. Verumtamen fuit iniquitas Sodomae sororis tuae superbia in saturitate panum, et in abundantia. Deliciis affluebat ipsa et filiae ejus hoc habebat ipsa et filiae ejus …et manum pauperia et egeni non assumebant, et gloriabantur magnifice, et fecerunt iniquitates in conspectu meo, et abstuli eas sicut vidisti.