Latin
5.164.338 to 5.164.364
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 5.164.338-364
Unproofread scanNot analysed yet
Et Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit, et multiplicasti iniquitates tuas super eas: et justificasti sorores tuas in omnibus iniquitatibus tuis, quas operata es. »Quod posuere LXX, hoc habebat ipsa et filiae ejus, in Hebraico non habetur. In veteri Testamento Dei juramentum est: Vivo ego, dicit Dominus (Num. XIV, 21). In novo autem: Amen, amen dico vobis (Joan. XIII, 16). Sin autem hoc commune cum caeteris est: Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob, non est Deus mortuorum, sed viventium (Marc. XII, 26, 27). Et in alio loco: Placebo Domino in regione viventium (Psal. CXIV, 9): quaerimus, qua ratione commune vocabulum proprie sibi vindicet Deus. Sed quomodo dicitur, arbor bona, et bonus homo, et bonus rastor, et bonus servus; nemo autem absolute bonus, nisi solus Deus (Luc. XVIII): sic cum angeli caeteraeque virtutes, patriarchae quoque et prophetae, atque apostoli sint viventes, comparatione Dei omnipotentis, mortui appellamur. Quis est enim homo qui vivit, et non videbit mortem (Psal. LXXXVIII, 49)? Unde et apostolus Paulus de Deo: Qui solus, inquit, habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem (I Tim. VI, 16). Et de fonte viventium: Vita, inquit, nostra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3). Iste igitur qui jurat, et loquitur: Viro ego, dicit Dominus, describens Sodomae, et filiorum ejus scelera, primam superbiam posuit, proprium diaboli, primumque peccatum. Unde idem Apostolus: Ne inflatus, ait, superbia, in judicium incidat diaboli (I Tim. III, 6), propter quam de coelo corruit. Dixerat enim: Fortitudine faciam, et sapientia intelligentiae auferam terminos gentium, et robur earum devastabo, et commovebo civitates habitatus, et orbem terrarum totum apprehendam manu sicuti nidum, et sicut confracta ova auferam (Isai. X, 13, 14). Et: Superbis Deus resistit; humilibus autem dat gratiam (Jacob IV, 6). Legimus et in alio loco: Quid superbis, terra et cinis?