Latin
5.164.365 to 5.164.387
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 5.164.365-387
Unproofread scanNot analysed yet
Et Evangelium refert Pharisaei superbiam, publicani humilitate superatam (Luc. XVIII): cujus seminarium est saturitas panum, et rerum omnium abundantia, et otium; sive, ut LXX transtulerunt, deliciarum luxuriaeque opulentia. Dives ille in Evangelio purpuratus (Luc. XVI) nihil ahud refertur habuisse criminis, nisi quod opibus et divitiis affluens, in tantam eruperat superbiam, ut manum egeno et pauperi Lazaro non porrigeret et sic oblitus sit conditionis suae, ut ne hoc quidem misero daret, quod projiciendum erat. Ob quam causam et in alio loco scribitur: Omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV, 11). Superbia, saturitas panis, rerum omnium abundantia, otium et deliciae, peccatum Sodomiticum est, et propter hoc sequitur Dei oblivio, quae praesentia bona putat esse perpetua, et nunquam sibi necessariis indigendum. Quapropter et lege praecipitur: Attende, ne comedens et bibens et saturatus, aedificatis domibus optimis. habensque oves et boves, argentum, et eurum, obliviscaris Domini Dei tui (Deut. VIII, 11). Et in alio loco de Israel scriptum est: Manducavit et bibit, et saturatus est, et impinguatus, et calcitravit dilectus (Deut. XXXII, 13). Quod sciens et sapientissimus omnium Salomon in Proverbiis deprecatur: Tribue mihi necessaria et quae sufficiant ne satuturatus mendax fiam, et dicam: Quis me videbit? aut pauper effectus, furer et pejerem nomen Dei mei (Prov. XXX, 8, 9). Quodque sequitur: et justificasti sorores tuas in cunctis abominationibus tuis, quas operata es, non simpliciter justas Sodomam et Samariam esse decernit, sed comparatione deteriorum: quomodo et Publicanus, de quo supra diximus, non absolute justus dicitur, sed collatione pejoris. Et tamen cum tales sint Sodoma et Samaria, ne dimidium (Al. dimidiam) quidem peccaverunt comparatione Jerusalem. Servus enim qui scit voluntatem domini sui, et non facit eam, vapulabit multis (Luc. XII, 47). Et, Potentes potenter tormenta patientur (Sap.