Latin
5.164.503 to 5.164.514
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 5.164.503-514
Unproofread scanNot analysed yet
Quia igitur vicisti in scelere sororem tuam, nec ejus exemplo territa es, ne similia sustineres, et prohiberes pedem tuum: nunc autem revelata est ignominia tua, Dei ausculta sententiam. Vel porta juxta Septuaginta: vel portasti, juxta Aquilam, et Theodotionem: vel portatura es, juxta Symmachum, scelus et ignominiam tuam, ut postquam poenas pro sacrilegio sustinueris, veniam non ex pacto tuo, sed ex mea clementia consequaris. Syria Hebraeo sermone dic tur ARAM (Dlit), quae interpretatur, sublimitas. Et juxta explanationem illius loci Isaiae prophetae, in quo Aram, et Ephraim consentiunt contra Judam, et Jerusalem, ethnicorum arguta sapientia, et quae sibi sublimitatem scientiae repromittat, juncta malitiae haereticorum, impugnat Judam, in quo vera confessio est, et non potest praevalere. Hic quoque eadem arrogantia Syriae, id est, philosophorum cum filiabus alienigenarum, in quibus multiplex diversorum in gentibus dogmatum error ostenditur, illudit Jerusalem, et opprobrio habet eam, cujus vitiis superata est. (Vers. 59 seqq.) «Quia haec dicit Dominus Deus: Et faciam tibi sicut despexisti juramentum, ut irritum faceres pactum. Et recordabor ego pacti mei tecum in diebus adolescentiae tuae: et suscitabo tibi pactum sempiternum. Et recordaberis viarum tuarum, et confunderis cum receperis sorores tuas tecum majores cum minoribus tuis: et dabo tibi eas in filias, sed non ex pacto tuo. Et suscitabo tibi pactum meum lecum, et scies quia ego Dominus, ut recorderis, et confundaris, et non sit tibi ultra aperire os prae confusione tua: cum placatus fuero tibi in omnibus quae fecisti, ait Dominus Deus. »LXX: «Haec dicit Adonai Dominus: Et faciam in te sicut fecisti, sicut despexisti haec, ut praeterires testamentum meum. Et recordabor ego testamenti mei, quod feci tecum in diebus adolescentiae tuae, et suscitabo tibi testamentum sempiternum, et recordaberis viae tuae, et despicieris cum receperis sorores tuas te majores cum junioribus tuis, et dabo eas tibi in probationem, et non ex testamento tuo, et suscitabo ego testamentum meum tecum, et cognosces quia ego Dominus: ut recorderis, et confundaris, et non sit tibi ultra aperire os a facie ignominiae tuae, cum propitius fuero tibi juxta omnia quae fecisti, dicit Dominus Deus.