Latin
5.164.515 to 5.164.535
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 5.164.515-535
Unproofread scanNot analysed yet
»Ideo tibi dixi: scelus tuum et ignominiam tuam tu porta, sive portasti, aut portatura es, ut recipias quod mereris: quia despexisti juramentum meum, et irritum fecisti pactum meum. Cum autem fuerit expletum, ego occidam, et ego vivificabo: ego percutiam, et ego sanabo (Deut. XXXII, 39) tunc recordabor pacti mei, quod olim tecum habui. Et suscitabo tibi pactum, nequaquam Legis quod praeteriit, sed pactum Evangelii sempiternum: ut cum recordata fueris viarum tuarum, et receperis sorores tuas majores, vel minores, Samariam et Sodomam earumque socias, tribuam tibi eas in filias, sive in probationem (oportet enim (I Cor. XI, 19) et haereses esse, ut probati quique, manifesti fiant), non ex tuo merito, sed ex mea misericordia, et tunc scias quod ego sim Dominus; et recorderis beneficiorum meorum, et confundaris et dicas juxta Apostolum: Qui non sum dignus vocari Apostolus: quia persecutus sum Ecclesiam Dei (I Cor. XV, 9). Et non sit tibi ultra aperire os prae confusione tua. Sanctorum enim est aperire os juxta Apostolum, qui ait: Os meum ad vos patet, o Corinthii (II Cor. VI, 11), et Domini Salvatoris, qui aperiens os suum, docebat eos (Matth. V), dicens et in psalmo: Aperiam, inquit, in parabolis os meum (Ps. LXXVII, 2). Peccatori autem dicitur: Peccasti, quiesce (Gen. IV). Et: Utquid tu assumis testamentum meum per os tuum (Ps. XLIX, 16)? Et: Non est pulchra laudatio in ore peccatoris (Eccli. XV, 9). Sanctusque meretur audire, Aperi os tuum, et implebo illud (Ps. LXXX, 11). Ex quo intelligimus, etiam cum per misericordiam Dei receperimus pristinam gloriam, imo acceperimus pactum Evangelii sempiternum, postquam placatus fuerit nobis Dominus in omnibus quae fecimus, memoriam praeteriti nos habere peccati, et semper os claudere, quia no nex operibus nostris, sed ex Dei gratia salvati sumus.