Latin
Book 6
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 6.1
Unproofread scanNot analysed yet
Putabam quod, medio serpente confosso, non reviviscerent hydrae novella plantaria, et juxta fabulas poetarum, Scylla mortua, nequaquam in me Scyllaei saevirent canes, qui latrare non cessant: et haereticis Dei percussis manu, ne tentarentur, si fieri potest, etiam electi Dei (Matth. XXIV), haeresis ipsa non moritur, haereditariis contra nos odiorum suorum catulis derelictis, qui nostra simulantes, genitricis antiquae, et pellacis Ulyssis venena non deserunt: labiaque tantum melle circumlinunt; et juxta eloquia Scripturarum (Psal. LIV), mollierunt verba sua super oleum: ipsi autem sunt jacula, et jacula ignita, quae scuto fidei repellenda simul et exstinguenda sunt. Haec dixi, filia Eustochium, ut laborantem me in opere prophetali, et haereticis resistentem, orationibus juves, et sextum volumen Explanationum in Ezechiel, meo ore, suo sensu Dominus explicet: ejusdemque Spiritus gratia, quo prephetis revelata sunt quae scripta legimus, nobis quoque disserentibus revelentur, ut possimus dicere: Os meum aperui, et attraxi spiritum (Psal. CXVIII, 131).