Latin
6.2.1 to 6.2.18
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 6.2.1-18
Unproofread scanNot analysed yet
(Cap. ΧVIIΙ. —Vers. 1, 2.) «Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israel, dicentes: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt [Vulg. obstupescunt]? LXX: «Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, quae est parabola haec in filios Israel, dicentium: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt? »Hoc quod Septuaginta dixerunt, fili hominis, in Hebraico non habetur. Monet autem divina Scriptura illud quod in Exodo dictum est: Ego sum Dominus Deus tuus, Deus aemulator, qui reddo peccata patrum super filios, usque ad tertiam et quartam generationem his qui oderunt me, et facio misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt praecepta mea (Exod. XXXIV, 14; Deut. V, 9, 10). Et iterum: Descendit Dominus in nube, et astitit juxta Moysen, et invocavit Moyses nomen Domini, et transiit Dominus ante faciem ejus, et invocavit eum dicens: Domine Deus miserator et misericors, patiens et multae misericordiae, et verax, et justitiam servans, et misericordiam in millia, auferens iniquitates, et injustitias, et peccata: et non emundabit iniquitates patrum super filios et super filios filiorum, in tertiam et quartam generationem (Exod. XXXIV, 5- 7.) ,sic accipi debere, quasi proverbium, et parabolam, ut aliud in verbis sonet, aliud in sensu teneat; quod in parabola quoque duarum aquilarum supra diximus. Unde et Dominus in septuagesimo septime Psalmo: Aperiam, inquit, in parabolis os meum: loquar propositiones ab initio (Psal. LXXVII, 2). Et in Evangelio parabolam sementis, et lo…i, et sinapis, quod cum sit minimum omnium seminum, in magnam consurgit arborem (Matth. XIII), ita proponit, ut aliud protendat in verbis, aliud in sensibus teneat. Et nos usque in praesentem diem putabamus duo testimonia Exodi, quae supra (Isa.