Latin
Book 6
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 6.11
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 24.) «Si autem averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius, nunquid vivet? Omnes justitiae ejus quas fecerat non erunt in memoria [Vulg. recordabuntur]. In praevaricatione qua praevaricatus est, et in peccato suo quo [Vulg. quod] peccavit, in ipsis morietur. »Sicut justum antea peccatorem non praegravant antiqua delicia, sic peccatorem qui prius justus fuerit, non juvant veteres justitiae. Unusquisque enim