Latin
Book 6
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 6.12
Unproofread scanNot analysed yet
in quo invenietur, in eo judicabitur. (Vers. 25.) «Et dixistis: Non est aequa via Domini. Audite (Vulg. addit ergo], domus Israel: Numquid via mea non est aequa, et non magis viae vestrae pravae sunt? »Reddit causas quare Domini justa sententia sit: Putatis me, ait, iniquum, ut peccatu patrum reddam filiis; et aliis comedentibus uvam acerbam, aliorum dentes obstupescant (Jerem. XXXI)? Ecce unusquisque in suo peccato moritur, et in sua justitia vivificatur; in utroque non praeterita, sed praesentia [judicantur ]. Quin potius vestra iniqua sententia est, qui putatis parabolam non esse parabolam, sed sic eam accipitis, quasi historiae veritatem, ut aliorum scelera in aliis puniantur.