Latin
Book 6
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 6.15
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 29.) «Et dicunt filii Israel: Non est aequa via Domini. Nunquid viae meae non sunt aequae, domus Israel: et non magis vix vestrae pravae? »Usque hodie Israel blasphemat Deum, cur populum suum reliquerit, et gentium assumpserit multitudinem. Quos arguit Dominus, quod viae eorum pravae sint, Domini autem justa sententia, ut perditis colonis prioribus, alios in vineam suam mittat agricolas. Quod intelligentes in Evangelii parabola, dixere Judaei: Non erit istud (Luc. XX, 16).