Latin
Book 6
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 6.14
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 27, 28.) «Et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est, et fecerit judicium atque justitiam, ipse animam suam vivificabit. Considerans enim vertit [Vulg. et avertens] se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est, vita vivet, et non morietur. »E contrario, ait, gentium populus non habens notitiam Dei, et impius, si se averterit ab impietate sua, quam prius operatus est in idololatria, et fecerit ea quae Israeli lege praecepta sunt: ipse prius mortuus vivificabit animam suam, vidensque se interisse in iniquitatibus quas operatus est, credet in eum qui dicit: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV, 6): vita vivet, et non morietur.