Latin
Book 6
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 6.30
Unproofread scanNot analysed yet
«Nolueruntque audire me. Unusquisque abominationes oculorum suorum non projecit, nec idola AEgypti reliquerunt. »LXX: «Et noluerunt audire me. Abominationes oculorum non projecerunt, et adinventiones AEgypti non reliquerunt. »Propterea, inquit, irritaverunt me, et recesserunt a me, quia noluerunt audire me. dum liberum homini servatur arbitrium: et fecerunt omnia, quae ne facerent lege praecepi, statim desperantes salutem, et mussitantes contra Moysen, Deique repromissionibus diffidentes. Unde sequitur: