Latin
Book 6
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 6.31
Unproofread scanNot analysed yet
«Et dixi ut effunderem indignationem meam super eos, et implerem iram meam in eis in medio terrae AEgypti. »Statim ut praecepi eis relinquere, sive abjicere offensiones oculorum suorum, et in idolis AEgypti nequaquam pollui, irritaverunt me, et noluerunt audire quae dixi, sed e contrario fecerunt quae non facienda praecepi. Ideo decreveram, ut effunderem in eos furorem et indignationem meam, et implerem iram meam quam mente conceperam in medio AEgypti. Quia necdum egressi fuerant de AEgypto. Sequitur enim infra: Ejeci ergo eos de terra AEgypti, et eduxi in desertum. Ex quo ostenditur, necdum eos fuisse egressos de AEgypto, quando effundere voluit indignationem suam, et implere iram suam super eos, et percutere eos in medio terrae AEgypti.