Latin
Book 6
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 6.32
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 9.) «Et feci propter nomen meum, ut non violaretur coram gentibus, in quarum medio erant et inter quas apparui eis ut educerem eos de terra AEgypti. »Quod facere cogitabam propter justitiam, non feci propter clementiae magnitudinem, ne pollueretur nomen meum, et viderer non potuisse complere quod Israel repromiseram. Peperci igitur nomini meo, ne haberent occasionem blasphemandi nationes, inter quas notus factus sum eis in terra AEgypti. Hujusque quid eis promiserit in terra AEgypti constitutis, et quomodo statim offenderint, et quid contra eos Dominus cogitaverit, et tamen non fecerit, propheta describit. Quae sequuntur, egressis de AEgypto locutus est.