Latin
Book 6
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 6.36
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 21, 22) «Et exacerbaverunt me filii, in praeceptis meis non ambulaverunt, et judicia mea non custodierunt, ut facerent ea, quae cum fecerit homo vivet in eis, et sabbata mea violaverunt. Et comminatus sum ut effunderem furorem meum super cos, et implerem iram meam in eis in deserto. Averti autem manum meam, et feci propter nomen meum, ut non violaretur coram gentibus de quibus ejeci eos in oculis carum. »Sed et filii, inquit, parentum scelera sunt secuti, feceruntque omnia quae illi fecerant: unde et similem meruere sententiam; sed cadem qua et patres eorum misericordiae meae magnitudine reservati sunt, et ob easdem causas, quibus et patrum misertus sum: ut unus atque idem Creator amborum, simili iram meam patientia mitigarem. Manifesta percurrimus, et ad obscuriora transimus.