Latin
6.37.1 to 6.37.13
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 6.37.1-13
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 23, 24 seq.) «Iterum levavi manum meam in eos in solitudine, ut dispergerem illos in nationibus [Vulg. nationes], et ventilarem in terras: eo quod judicia mea non fecissent, et praecepta mea reprobassent, et sabbata mea et post idola (sive cogitationes) patrum suorum fuissent oculi eorum. Ergo et ego dedi eis praecepta non bona, et judicia in quibus non vivent, et pollui eos iu muneribus suis cum offerrent (sive transducerent) omne quod aperit Vulvam propter delicia sua (pro quo LXX transtulerunt, ut delerem eos et quod illi praetermiserunt): et scient quia ego Dominus, »Ubi in Veteri Testamento contra filios corum, qui in solitudine corruerunt, Dominus levaverit manum suam, volens eos dispergere in nationes, Scriptura non dicit: sed es eo quod hic refert, factum esse credendum est. Sive hoc significat, quod postquam terram repromissionis intraverint, variis temporibus ob multa peccata diversis traditi sunt gentibus regibusque, et eo tempore quae natura sua bona erant praecepta Domini, et judicia in quibus possent credentes vivere, facta sint eis non bona, dum, nequaquam valent in captivitate legis praecepta servare, et facere quae divinus sermo mandavit. Neque dixit, Dedi eis praecepta mala: sed, non bona. Non enim statim sequitur, ut quod bonum non est, sit malum: sicut et Apostolus docet, bonum esse homini uxorem vel mulierem non tangere; sed propter incontinentiam unumquemque possidere vas suum in sanctificatione et castitate (I Cor. VII). Quod si non fecerit, nec bonum nec malum est. Dedit ergo eis Deus dispersis in gentibus praecepta non bona, hoc est, dimisit eos cogitationibus et desideriis suis, ut facerent quae non conveniunt. Et polluit eos in muneribus suis: sicut sacerdos leprosos de populo separans, et eos pollutos esse demonstrans; dum idolis offerunt quae Deo offerre deberent, et transducunt omne quod aperit vulvam per ignem Baali, id est, primogenita;