Latin
Book 6
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 6.39
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 30, 31.) «Propterea dic ad domum Israel: Haec dicit Dominus Deus [Vulg. pra ponit certe]: In via patrum vestrum vos polluimini, et post offendicula eorum fornicamini. Et in oblatione donorum vestrorum cum traducitis filios vestros per ignem, vos polluimini in omnibus idolis vestris usque hodie, et ego respondebo vobis, domus Israel? Vivo ego, dicit Dominus Deus, quin non respondebo vobis. »Patrum vestrorum imitamini vitia, et per easdem inceditis vias, ut delicia similia similem mereantur et poenam, et in tantum scelus profecistis, ut filios vestros per ignem daemonibus consecretis: nec semel hoc fecisse sufficiat, sed usque in praesentiarum agatis eadem. Non quod haec seniores in captivitate faciant, sed quod illi qui Hierosolymis morabantur, et quibus captivitas imminebat, haec omnia facere non cessent. Et cum tantis flagitiis obligati sitis, responsionem, inquit, meam quaeritis? Vivo ego, dicit Dominus Deus, et juro per roemelipsum, quia non respondebo vobis; quodque sequitur: