Latin
Book 6
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 6.40
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 32, 33.) «Neque cogitatio mentis vestrae fiet, dicentium, Erimus sicut gentes, et sicut cognationes terrae, ut colamus ligna et lapides. Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in manu forti, et in brachio extento, et in furore effuso regnabo super vos: »hunc habet sensum: Ne putetis cogitationes vestras quibus contra me blasphematis posse compleri; dicitis enim: Nolumus esse sub Domino, nec populus illius appellari: sed sicut cunctae in toto orbe sunt nationes, et unaquaeque gens suo vivit arbitrio, ut colat ligna et lapides, et idolis serviat, etiam nos una gens erimus e pluribus. Ad quae respondet Deus, juratque· per semetipsum et dicit: Non vos relinquam neque contemnam, ut fugaces servos domini negligentes solent contemnere, sed ad meum retraham imperium, et brachio extento ac percutiente ac furore effuso, In pristinam vos redigam servitutem, et regnabo super vos; ut, velitis nolitis, me habeatis regem, et sentiatis regem iratum, cujus clementiam neglexistis.