Latin
6.4.213 to 6.4.223
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 6.4.213-223
Unproofread scanNot analysed yet
et tamen majori sententia indiget, ut possit ad veritatem judicii pervenire. Sequitur in sexto decimo loco: In praeceptis meis ambulaverit; et in decimo septimo: Judicia et justificationes meas custodierit, ut faciat ea, factaque custodiat. Quorum utrumque multiplicem habet intelligentiam, si velimus omnia legis mandata replicare, in quibus praecepta Domini, et in quibus justificationes esse dicuntur. Plenus est praecepterum et justificationum centesimus octavus decimus Psalmus, et ex parte octavus decimus, in quo scriptum est: Justitiae Domini rectae, laetificantes corda, et praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos (Psal. XVIII, 9). In quo quaeritur, quomodo in hoc eodem propheta dixerit Deus: Dedit eis justificationes non bonas, in quibus non vivant in eis (Infra XI, 28). Facilisque responsio est Et plenior in consequentibus, non vivere Judaeos sequentes occidentem litteram, et vivere Christianos intelligentes spiritum vivificantem. Longum est si voluerimus probare testimoniis, ubi praecepta Domini, et ubi justificationes esse dicantur, et quibus singula, vel diversitatibus, vel obscuritatibus involvantur. Unde et in praesenti loco infertur: Hic justus est, vita vivet, ait Dominus Deus. Qui haec fecerit, et illa non fecerit, nequaquam punietur delictis patris, sed suis vivet virtutibus.