Latin
Book 6
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 6.5
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 10 seqq.) «Quod si genuerit filium latronem, effundentem sanguinem, et fecerit unum de istis (sive ut LXX transtulerunt, et fecerit peccata: in via patris sui justi non ambulaverit), et haec quidem omnia non facientem, sed in montibus comedentem, et uxorem proximi sui polluentem, egenum et pauperem contristantem (sive opprimentem), rapientem rapinas, pignus non reddentem, et ad idola levantem oculos suos, abominationem facientem, ad usuras dantem, et amplius accipientem, nunquid vivet? Cum universa detestanda haec fecerit, morte morietur: sanguis ejus in ipso erit. »Pro latrone in Hebraico scriptum habet PHARIS quod Aquilas secunda editio, peccatorem; Symmachus, transgressorem. Septuaginta et Theodotio pestilentem interpretati sunt. Quomodo autem pestilentia morbos creat, et passim regiones in quibus incubuerit, vastare consuevit, sic pestilens homo universa populatur. Dicamusque primum juxta historiam, ut sciatis iniquitates patrum non redundare ad filios. Si justus fecerit quae superior sermo per ordinem texuit, vita vivet. Quod si genuerit filium recedentem a Domini servitute, et patris virtutes vitiis commutantem, ut faciat quae ille non fecit, et non faciat quae ille operatus est: nunquid vivere poterit? Certe non vivet, sed erit reus sanguinis sui. Porro juxta intelligentiam spiritualem, justus vir Ecclesiasticus, si fidem Evangelicam praedicaverit, et filius ejus atque discipulus haeretico fuerit errore deceptus, vocabitur pestilens. De quo et in primo psalmo scribitur: Et in cathedra pestilentiae non sedit (Psal. I, 1). Et in proverbiis, confidens et procax, et superbus pestilens appellatur (Prov. XV, XIX, XXI). Iste effudit sanguinem deceptorum, et omnia in se peccata congeminat, comedens in montibus superbiae, et Ecclesiam proximi sui polluens, egenos et pauperes in scientia Scripturarum contristans, opprimens atque supplantans, rapinam rapiens, eos quos de Ecclesia seduxerit; pignus non reddens, quod a magistro acceperat, ut impleret quod scriptum est, Gratis accepistis, gratis date (Matth. X, 8). Et ad idola atque simulacra, quae de suo corde finxit, levans oculos suos, cunctasque faciens abominationes; et dans ad usuram pecuniam, ut errorem magistri discipulorum augeat diligentia; et repetens ab his quibus tribuit, amplius quam dederat, certe vivere non poterit, sed in suo sanguine morietur.