Latin
Book 6
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 6.41
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 34.) «Et educam vos de populis, et congregabo vos de terris in quibus dispersi estis, in manu valida et brachio extento, et in furore effuso regnabo super vos. »Nec vos, ait, patiar esse in gentibus, nec aeterna captivitate retineri, sed educam de populis, et congregabo de terris in quas vos ad serviendum hostilis necessitas huc illucque dispersit. Haec autem faciam, non ut perdam vos et deleam, sed ut rex vester sim. Ex quo intelligimus etiam eam quam appellant haeretici Creatoris crudelitatem, sonare clementiam, dum ad hoc irascitur, et desaevit, et totum effundit furorem, ut retrahat eos ad regnum suum, qui daemonum tyrannidem ad serviendum elegerunt.