Latin
Book 6
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 6.7
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 19, 20.) «Et dicitis, Quare non portavit [Al. portabit] filius iniquitatem patris? Videlicet, quia filius judicium et justitiam operatus est, omnia praecepta mea custodivit et fecit illa, vita vivet. Anima quae peccaverit, ipsa morietur. Filius non portabit iniquitatem patris; et pater non portabit iniquitatem filii. Justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super illum. »Solvit quaestionem, qnam e contrario poterat auditor opponere. Soletis, ait, dicere, Quare filius justus non portavit iniquitatem patris? Ad quae ipse respondet, Videlicet, quia filius bene operatus est, et patris delicta non fecit; justumque est, ut quomodo peccator in suo scelere moritur, sic justus in suis vivat virtutibus, et moriatur anima quae peccaverit; et vivat quae Dei praecepta custodierit.