Latin
Book 6
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 6.6
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 14 seqq.) «Quod si genuerit filium, qui videns omnia peccata putris sui quae fecit, timuerit, et non fecerit similiter [Vulg. simile eis], super montes non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel, et uxorem proximi, sui non violaverit, et virum non contristaverit,, pignus non retinuerit, et rapinam non rapuerit, panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento, a pauperis injuria averterit manum suam, usuram et superabundantiam non acceperit, judicia mea fecerit, in praeceptis meis ambulaverit, hic non morietur in iniquitate patris sui, sed vita vivet. Pater ejus, qui calumniatus, et vim fecit fratri, et malum operatus est in medio populi sui, hic mortuus est in iniquitate sua. »Nec. inquit, minamini, si justi viri filius declinans ad vitia atque peccata, morte moriatur, cum econtrario filius peccatoris el impii, si viderit perversitatem viarum patris sui, et converterit se, ut mala non faciat et faciat bona, reus paternorum scelerum non teneatur. Quod et in nobis accipi potest, quibus in Psalmis dicitur: Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui: et concupiscet rex decorem tuum (Psal. XLIV, 11); et qui de gentium sumus stirpe generati, ut relinquamus parentum crimina, et faciamus judicium atque justitiam, et vivamus in ea. Repetit itaque quae supra latius prosecuti sumus. Et ideo breviter cuncta percurrimus, ad illa quae obscuriora et nova sunt transire cupientes.