Latin
7.10.59 to 7.10.63
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 7.10.59-63
Unproofread scanNot analysed yet
Quam cum receperis, possidebo te in conspectu omnium gentium; ut cum a me possessa fueris, tunc intelligas quod ipse sim Dominus. Sin autem interpretationem Symmachi et Theodotionis sequimur, quorum alter ait: Et vulnerabo te, sive confodiam, alter, Contaminabo te in conspectu gentium, ad malam partem cuncta referenda sunt: quanquam illud huic sensui contrarium sit, quod supra dicitur: Et deficere faciam immunditiam tuam a te. Defectio enim immunditiae restitutio puritatis est. Utramque editionem pariter disserui, ut librorum magnitudinem declinarem.