Latin
7.11.1 to 7.11.13
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 7.11.1-13
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 17 seqq.) «Et factum est verbum Domini ad me dicens: Fili hominis, versa est mihi domus Israel in scoriam. Omnes isti, aes, et stannum, et ferrum, et plumbum in medio fornacis: scoria argenti facti sunt. Propterea haec dicit Dominus Deus: Eo quod versi estis omnes in scoriam, idcirco ecce ego congregabo vos in medio Jerusalem congregatione argenti, et aeris, et ferri, et stanni, et plumbi in medium fornacis, ut succendam in ea ignem ad conflandum. Sic congregabo in furore meo, et in ira mea, et requiescam, et conflabo vos et succendam vos in igne furoris mei, et conflabimini in medio ejus ut conflatur argentum in medio fornacis: sic eritis in medio ejus et scietis quia ego Dominus [Vulg. addit cum] effuderim indignationem meam super vos. »Verbum Hebraicum SIG JPD, Symmachus scoriam, Aquilae prima editio στέμφυλον et γίγαρτον, quod utrumque acinum vinacii significat, interpretati sunt. Secunda autem ejus translatio et Septuaginta vertere, commixtionem. Porro scoria, sordes et purgamenta metallorum sonat; ut consequenter captivitate vicina, imo jam imminente urbis excidio, ignis adhibeatur: ut sub translatione conflationis purum argentum remaneat, quod aere, stanno, ferro, …aboque mixtum fuerat atque violatum: quorum tria, aes, stannum et plumbum, fusilis materiae sunt, et igni solvuntur: ferrum vero inter incudem et malleum mollescit atque tenuatur, et diversas accipit formas, prout voluntas artificis fuerit. Sicut igitur argentum quod supradicta metalla violarunt, in fornacem mittitur, ut ablatis sordibus et adulterinis materiis, puram remaneat: ita, inquit, congregabo vos in medium Jerusalem, et Babylonia obsidione circumdabo, ut succendam in vobis ignem ad conflandum. Quodque ibi facit flammarum ardor immensus, hic fames et pestitentia faciet; ut postquam congregavero vos, atque succendero in igne furoris, tunc requiescam, et contemptus dolorem, poenarum vestrarum ultione compescam.