Latin
7.13.21 to 7.13.36
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 7.13.21-36
Unproofread scanNot analysed yet
Nabadi] tribu Ephraim et Joseph; quarum Samaria nunc appellatur Oolla, quod in lingua nostra sonat tabernaculum; Jerusalem vero Ooliba, hoc est, tabernaculum meum in ea. Siquidem et in decem tribubus erat tabernaculum non Dei, sed idolorum. Aureos enim Jeroboam, ut populum averteret a cultu Dei, vitulos collocarat in Dan et Bethel. Dicamus ergo de singulis. Duae istae mulieres, Samaria et Jerusalem, filix fuerunt matris unius de Israel stirpe generatae, et fornicatae sunt in AEgypto in adolescentia sua. Neque enim accepissent Legem eductae de AEgypto in monte Sina, prohibentem eas venerari idola, nisi in AEgypto fuissent AEgyptia portenta veneratae. Potest autem mater ambarum esse Chethaea, de qua supra legimus: Pater vester Amorrhaeus, et mater vestra Chethaea (supra XVI, 3). Sed et quando dicitur: Unusquisque abominationes AEggpti auferat ab oculis suis, hoc significat, quod in AEgypto Israel idolis servierit, et ibi ceciderint, sive fracta sint ubera virginitatis ejus; majorque Samaria dicitur et senior, vel propter multitudinem decem tribuum, vel quia post mortem Moysi de Ephraim tribu, Jesus filius Nave populo profuit: unde et Jeroboam, qui scidit eas, a domo David fuisse legimus (III Reg. XII). Et habuit eas Deus, sive factae sunt ejus, quando ingemuerunt ab operibus AEgypti, luto prius et lateri servientes. Quae postea illi filios et filias vel in solitudine, vel in repromissionis terra genuerunt, Primumque fornicata est Oolla, id est, Samaria, super Deum, quando insanivit in Assyrios, qui vestiti ejus hyacinthinis, et non quoslibet de populo, sed duces et magistratus nec aetate confectos, sed juvenes omnes, equites electos, quorum secula est idola, et a quibus contra jussionem Dei postulavit auxilium. Qui venerunt et polluerunt eam, ut quidquid in adolescentia fecerat in AEgypto, non relinqueret. Nam et AEgyptii concubuerant cum ea in adolescentia ejus, quorum simulacra venerata est;