Latin
7.13.37 to 7.13.57
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 7.13.37-57
Unproofread scanNot analysed yet
ibique d…virginata et confracta sunt ubera illius: et tanta fuit fornicationis abundantia, ut non fornicati cum ea, sed fornicationem suam super illam effudisse dicantur. Propterea tradita est ipsis amatoribus suis, Phul et Theglathphalassar, et Salmanasar, in quorum insanivit libidinem, et ipsi discooperuerunt ignominiam ejus, τροπο'ογιχώ:, quasi mulieris meretricis (IV Reg. XV, XVI, XVIII; I Paral. V). Revelatio autem urbis, captivitas est, qui filios et filias earum duxere captivitas, et ipsam gladio trucidarunt, ita ut in omnium mulierum exemplum jugulata sit; et in malam partem cunctarum sermone celebretur. Qui judicia et ultiones fecerunt in ea, ut nihil in illa salutis relinquerent; sed usque hodie decem tribus captivae teneantur in montibus et in urbibus Medorum, ad quas translatae sunt. Juxta anagogen in Osee propheta quid significet Joseph, Ephraim, Samaria, Jezrael, et Israel, et quomodo contrariae sint domui David, et Jesusalem, quae significat Ecclesiam, plenius disseruimus. De quibus et septuagesimus septimus Psalmus sonat: Filii Ephraim intendentes et mittentes arcum, conversi sunt retrorsum in die belli (Psal. LXXXII, 9). Et iterum: Repulit tabernaculum Joseph, et elegis tribum Juda (ibid. 67). Elegit enim Deus domum confessionis Ecclesiam, et repulit tabernaculum Joseph, quod interpretatur augmentum. Qui, praetermissa Lege Dei, aureos culturae suae vitulos addiderunt; et appellantur Oolla, id est, tabernaculum, non Dei, sed erroris et daemonum. Et soror major ac senior, propter multitudinem et captivitatem ab Assyriis fornicata est contra Deum, quia dereliquit fidei veritatem, et insanivit in haereticorum principes amatores suos, qui vestiri erant hyacinthinis, excelsa illi et coelestia promittentes; et ascensores, de quibus dictum est: Hi in curribus, et hi in equis (Psal. XIX, 8), electos filios Assyriorum et duces ac magistratus, qui scientiam sibi et eloquentiam repromittunt. Hoc autem propterea fecit, quod easdem fornicationes quas habuerat in AEgypto.