Latin
7.13.58 to 7.13.68
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 7.13.58-68
Unproofread scanNot analysed yet
id est, antequam crederet, et adhuc in saeculo versabatur, etiam in haeresi exercuit. Et devirginata est [al. devirginatae sunt] a viris Assyriis qui in malitia perseverant, sive ultoribus. Adversarius enim noster diabolus ipse est inimicus et ultor (I Petr. V). Illi confregerunt ubera Samariae, et virginitatem ejus quam habuerat in Ecclesia, perdiderunt. Propterea tradita est amatoribus suis, juxta Apostolum qui scribit: Tradidi eos Satanae, ut discant non blasphemare (I Tim. I, 20). Et: Tradidi eos in intentum carnis, ut spiritus salvus fiat (I Cor. V, 5). Illi discooperuerunt ignominiam miserae Samariae, et omnem illius ostenderunt turpitudinem, filiosque et filias, qui de illa generati sunt, scientia praeditos, et simplices atque imperitos duxere captivos, et ipsam interfecerunt gladio spiritali: totiusque mundi in malam partem sermone celebrantur, et fiunt famosae inter cuncta saeculi dogmata, ut in exemplum omnium feminarum turpitudo illius puniatur.