Latin
7.19.62 to 7.19.69
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 7.19.62-69
Unproofread scanNot analysed yet
sed argues eos, et dices cuncta illis merjlo provenisse: ita ut sis illis in portentum, juxta illud quod in Zacharia scriptum est: Prophetas viros esse portendentes (Zach. III, 8). Et Dominus alibi loquitur: In manibus prophetarum assimulatus sum (Osee XII, 10). Haec juxta historiam dita sint. Veniamus ad anagogen (si tamen violenta non fuerit visa cauti lectoris prudentiae). Filium hominis dici Dominum Salvatorem, nulli dubium, qui extrema hora, hoc est, ad vesperam mundi hujus, uxorem pristinum perdidit, nec flevit eam nee amictu ora velavit, nec recepit ullam hominum consolationem, et haec ventura praedixit mane, quae completa sunt vesperi, et rursum mane in secundo adventu facta, probavit quae ventura praedixerat: sanctuarium Judaeorum, et quod desiderabile habuerant in oculis, et super quo tremebant animae eorum, esse polluta: filios quoque eorum et filias Romano gladio concidisse. Quod autem dicitur: Coronam habebitis in capitibus vestris, et calciamenta erunt in pedibus, ad illam partem referemus, quod nequaquam lugere debeant, nec signa luctus assumere, postquam pro umbra receperint veritatem, et Nazaraei quidam facti fuerint, et unusquisque super fratre suo consolabitur: ita ut Ezechiel quem confortavit Deus Pater, sit eis in portentum, ventura praenuntians, et postquam subversa fuerit Jerusalem, templumque succensum, et hoc totus mundus audierit, et dispersio Israel, quae orbis terminos colit, tunc verba Domini opere completa, babeant libertatem, et polluto sanctuario ejus. Lege completa, vel destructa secundum occidentem litteram, aperta sit Evangelii gloria, et cognoscat Israel, quod ipse sit Dominus et Deus, qui haec mane ventura praedixerit, et vesperi atque in consummatione mundi esse completa, suo probant adventu.