Latin
8.296.1 to 8.296.15
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 8.296.1-15
Unproofread scanNot analysed yet
Quid aliis prosit in prophetas nostra dictatio, Dei judicii est eorumque conscientiae, qui, omissis declamationibus ac plausu et compositione verborum, cupiunt scire quid eorum sermo, vel narret praeteritum, vel praesens arguat, vel praedicat esse venturum. Nobis interim prodest: dum enim hoe facimus, et nihil aliud cogitamus, in modum furti explanationes aggredimur, et dierum miserias, noctium studio compensamus: pascitur animus, et obliviscitur saeculi calamitatum, quod in extremo fine jam positum congemiscit et parturit (Rom. VIII), donec qui tenet de medio fiat, et pedes statuae quondam ferrei, fragilitate digitorum fictilium conterantur. Cadit mundus, et cervix crecta non flectitur. Pereunt divitiae, et nequaquam cessit avaritia. Congregare festinant, quae rursum ab altis occupentur. Aruerunt lacrymae, pietas omnis ablata est. Multi qui petant, pauci qui tribuant. Nec erubescimus, paupertatem vili palliolo praeferentes, Croesi opibus incunare; famemque interitum plurimorum nostris custodire thesauris, secundum illum divitem purpuratum, qui ut nihil aliud fecerit, neque enim rapinas ejus et iniquitates Scriptura testatur (Luc. XVI), crudelitas ejus atque superbia non habebat modum: Lazaro ante fores jacenti atque semineci, ne ea quidem jussit dari quae canibus projiciuntur. Quanti nunc Lazari jacent, et quantorum purpurae diversis vestium coloribus proteguntur, ne in usus quidem proprios vertentium quae peritura conservant! Haec, virgo Christi Eustochium, ex cordis abundantia os locutum sit, et paulo liberius quam humilitati nostrae convenit, dixerimus· Caeterum octavus in Ezechielem liber, qui filiorum Ammon et gentium caeterarum increpationem continet, et vaticinium futurorum, hoc habebit exordium. (Cap. XXV, 1-3.) «Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, pone (sive obfirma) factem tuam contra filios Ammon: Audite verbum Domini Dei, haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixistis, Euge, euge super sanctuarium meum (sive quia gavisi estis super sanctuarium meum, quia pollutum est, et super terram Israel, quia desolata est, et super domum Juda, quia ducti sunt in captivitatem: idcirco ego tradam te filiis Orientalibus (sive CEDEM) in haereditatem, et collocabunt caulas suas in te, et ponent in te tentoria sua: ipsi comedent fruges tuas, et ipsi bibent lac [Al.