Latin
8.296.196 to 8.296.208
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 8.296.196-208
Unproofread scanNot analysed yet
sedebuntque humi, et stupentes super repentino casu ejus admirabuntur: intantum ut omnes assumant planetum et lamentationem super eum qui corruit, et dicant: Quomodo peristi, qui prius salvus eras? quomodo corruisti, qui tanto tempore steteras, qui in mari hujus saeculi inter omnes inclytos putabaris, qui cras cunctorum opinione robustus? et habitatores tui, hoc est, cogitationes fortissimae adversum omnia ignita diaboli jacula resistentes, quae prius erant formidini omnibus adversariis, versae sunt in stuporem. Sed et naves, omnes videlicet sancti, qui hujus saeculi fluctus transeunt, obstupescent cum te viderint concidisse. In die pavoris et ruinae tuae turbabuntur insulae, ne et ipse similia sustineant. Aliorum enim ruinae exempla justorum suut, dum omnes infirmo et imbecillo statu fluctuantique vestigio in isto saeculo commoramur, et nunquam est nostra certa securaque victoria: quando egredientur ex te qui prius steterant; vel in exitu tuo, in fine et consummatione tua. Non enim ex praeteritis, sed ex praesentibus judicamur. Cavendumque est, et semper timendum, ne veterem gloriam et solidam firmationem, unius horae procella subve tat. (Vers. 19 seq.) «Quia haec dicit Dominus (Vulg. addit Deus): Cum dedero te urbem desolatam sicut civitates quae non habitantur, et adduxero super te abyssum, et operuerint te aquae multae, et detraxero te cum his qui descendunt in lacum (sive ad eos qui descendunt in foveam) ad populum sempiternum, et collocavero te in terra novissima (sive in profundo terrarum) sicut solitudines veteres, cum his qui deducuntur in lacum (sive descendunt in foveam), ut non habiteris, et (Vulg.) Porro cum) dedero gloriam in terra viventium (sive ut non resurgas in terra viventium), ad nihilum redigam te (sive perditionem dabo te) et non eris, et requisita non invenieris (Vulg. addit ultra) in sempiternum, dicit Dominus Deas.