Latin
8.296.209 to 8.296.224
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 8.296.209-224
Unproofread scanNot analysed yet
»Cum superioribus junge quae dicta sunt. Quando te dedero, o Tyre, urbem in perpetuum desolatam, sicut civitates sunt aliae quae omnino non habitantur, et adduxero super te abyssum, et operuerint te aquae multae, vel hostium infinitae multitudines, vel certe qui ad insulam loquitur et ad urbem in insula constitutam tropologice adversariorum frequentiam abyssi fluctibus comparat: et detraxero te cum his qui descendunt in lacum, sive in foveam, ad eos qui in inferno sunt, de quibus et in Psalmis legimus: Introibunt in inferiora terrae, tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt (Psal. LXII, 10, 11); ad populum sempiternum, ubi est fietus oculorum, et stridor dentium, et posuero te in terra novissima, in qua antiquus draco constitutus est, et sicut veteres solitudines atque deserta, ubi nulla honorum recordatio, sed poenae erunt senipiternae, neque te fecero suscitari in terra viventium, de qua scriptum est: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. V, 4). Et in alio loco: Placebo Domino in regione vivorum (Psal. CXIV, 9): tunc redigeris in nihili, sive peribis in aeternum, et ultra non eris, secundum illud quod in alio psalmo scriptum est: Dimitte mihi ut refrigerer priusquam abeam, et amplius non ero (Psal. XXXVIII, 14). Non quod esso desistat qui in poenis est sempiternis; sed quod qui Deo non vivit, in Scripturis sanctis dicatur non subsistere. Unde et Esther contra idola loquens: Ne tradas, inquit, sceptrum tuum his qui non sunt (Esther XIV, 11). Utique erant quibus obsecrat ne tradatur; sed Deo non erant, qui virtutibus, et viventi Deo esse cessarant. Et hoc notandum, quod quaeritur Tyrus ab eo qui venit quaerere, et salvum facere quod perierat, et nonaginta novem ovibus in montibus derelictis, quaerit unam erroneam ovem (Matth. XVIII). Mulier quoque quae unam drachmam perdiderat, quaerit, et invenit, et vicinas convocat ad laetitiae societatem (Luc.