Latin
8.296.333 to 8.296.357
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 8.296.333-357
Unproofread scanNot analysed yet
XVI), ipsi gubernant Tyrum naufragio praeparatam. Seniores Biblii et prudentes ejus praebuerunt nautas Tyro ad ministerium, sive confortaverunt consilium ejus. Sacra narrat historia, seniores plurimos fuisse a Domino reprobatos, et juniores electos in typum Synagogae et Ecclesiae. Senior Cain abjicitur, et Abel junior eligitur (Gen. IV): Ismael filius Abraham alienus a patre est, et Isaac junior haereditatem accepit (Gen. XXI). Filiorum quoque Isaac senior Esau venator est, et vagatur in saltibus, junior Jacob simpliciter habitat domi (Gen. XXV). Unde scriptum est et in Malachia: Jacob dilexi: Esau autem odio habui (Malach. I, 2; Rom. IX, 13). Et recte juxta Apostolum (Rom. IX), nihil in matris utero constituti boni vel mali fecerant, nec habebant meritum nec offensam, ut alter eligeretur, et alter abjiceretur, nisi quod in typo, ut diximus. Synagogae et Ecclesiae, senior repellitur, et assumitur junior. Omnes, inquit, naves maris et nautae earum fuerunt in populo negotiationis Tyriae, sive in Occidentem Occidentis. Quomodo dicitur Canticum canticorum, et sarculum [Al. saecula] saeculorum, et opera operum; ut canticum majus aliis canticis sit, et saeculum prolixius aliis saeculis, opusque caeteris operibus utilius: sic appellatur Occidens Occidentis, ut magnitudinem Occidentalium partium significet. Et pulchre naves maris, et nautae earum, et remiges qui in Tyriae navis auxilio sunt, non pergunt ad Orientem, nec ad ortum luminis, ubi sol justitiae nascitur, sed ad Occidentem Occidentis, ubi lumen occumbit, et ubi tenebrarum exordium est. (Vers. 10.) «Persae et Lydi [Vulg. Lydia] et Libyes erant in exercitu tuo, viri bellatores tui: clypeum et galeam suspenderunt in te pro ornatu tuo (sive peltas et galeas suspenderunt in te, ipsi dederunt gloriam tuam). »Persas fuisse fortissimos, quorum rex Cyrus, ut Isaiae vaticinio praedicatur (Isa. XLV), subverso Astyage, rege Medorum, Babylonem ceperit, et sacra, et saecularis narrat historia.