Latin
8.296.358 to 8.296.377
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 8.296.358-377
Unproofread scanNot analysed yet
Lydos quoque illo tempore inter gentes robustissimas reputatos, quorum rex Croesus ab eodem Cyro captus sit, Xenophon scribit plenissime. Et Libyas cum Troglodytis et AEthiopibus venisse contra Jerusalem, in Paralipomenon volumine legimus (II Paral. XII): qui quia illis temporibus florentissimi erant, famosi ad praelia pugnatores. Tyriae urbis defensores esse memorantur, et ad terrendos hostes scuta et galeas inter murorum propugnacula suspendisse. Spiritualis autem intelligentia illud sonat, quod Persae, qui interpretantur tentantes, sive tentati; et Lydi, quos generatos intelligimus; et Libyes, qui Hebraico sermone appellantur PHUT (Έ'Ξ), et vertuntur in os (ab ore, non ab osse), frustra Tyrum nitantur defendere, cum tentatione superentur, et generationi ac libidini serviant, cassaque tantum verba multiplicent, non habentes galeam salutis, nec scutum fidei (Ephes. VI); sed gloriam tantum strepitumque sermonum praetendant ad ornatum illius. (Vers. 11.) «Filii Aradii cum exercitu tuo [Al. suo] erant super muros tuos in circuitu: sed et Pygmaei qui erant in turribus tuis, pharetras suas (Al. tuas) suspenderunt in muris tuis per gyrum, ipsi compleverunt pulchritudinem tuam. »LXX: «Filii Aradiorum, et fortitudo tua super muros tuos, in circuitu custodes in turribus tuis erant. Pharetras suas suspenderunt super propugnacula tua per gyrum. Ipsi perfecerunt decorem tuum. »Verbum GAMADIM (…),Aquilae prima editio, Pygmeos, Symmachus, Medos; Septuaginta, custodes; Theodotio Gomadim, ipsum Hebraicum, interpretati sunt. Aradum insulam quae tota sit civitas, et contra se positum oppidum Antaradum habeat, vicinaque sit Tyro, et praetendat in Phoenicis littore continentis terrae, usque hodie cernimus: hi sunt exercitus urbis Tyriae custodesque turrium ejus, et suspenderunt pharetras suas per gyrum, complentque pulchritudinem ejus, ut sagittarii esse doceantur, sive pygmaei sunt, hoc est bellatores, et ad bella promptissimi, τήs prjr, quae Graeco sermone in certamen vertitur.