Latin
9.10.13 to 9.10.29
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 9.10.13-29
Unproofread scanNot analysed yet
sed factorum carmina singulorum. In historia vero illud dicendum est. ea quae de una re diversis sunt dicta temporibus, non debere oratione dividi, sed unius loci narratione concludi. Verbi gratia, ut quae de AEgypto dicta sunt alio atque alio tempore, uno lectionis ordine cognoscantur. Cum haec dixerimus, manet nihilominus quaestio: Cur in hoc eodem loco primum factus sit sermo Domini ad Pharaonem anno undecimo, et postea vicesimo septimo, et deinceps anno decimo, cum utique juxta ordinem, primo decimus, secundo undecimus, tertio vicesimus septimus annus, singulis prophetiis debuerint praenotari. Ad quod illud possumus respondere: O profundum divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia judicia ejus et investigabiles viae ejus (Rom. XI, 33). Et in alio loco: Abyssum et sapientiam quis investigabit (Eccli. I, 2, 3). Possumus autem hoc dicere, quod et in Prophetis nequaquam historiae ordo servetur, duntaxat non in omnibus, sed in quibusdam locis, neque enim narrant praeterita, sed futura praenuntiant, prout voluntas Spiritus sancti fuerit. In historia vero, ut sunt Moysi quinque libri, et Jesu, et Judicum volumina, Ruth quoque et Esther, Samuel et Malaehim, Paralipomenon liber et Ezrae, juncto sibi pariter Nehemia, praeposteram narrationem nequaquam reperiri. Haec, de annorum ordine dixisse sufficiat. Nunc videamus quae contra Pharaonem, sive de Pharaone prophetia sit. Brachium ejus confregisse se dicit, et non esse obvolutum neque ligatum, nec sartum linteolis, nec accepisse malagma, juxta illud quod scriptum est: Non est malagma imponere, nec oleum, nec alligaturas (Isa I, 6 sec. LXX). Quod si facium fuisset, utique recepta fortitudine, posset tenere gladium, et ad bella procedere. Idcirco clemens et misericors Deus rursum comminuit brachium ejus, sive brachia, ut penitus cadat gladius de manu ejus, et in gentes AEgyptus dispergatur, et ventiletur in terras.