Latin
9.10.30 to 9.10.40
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 9.10.30-40
Unproofread scanNot analysed yet
In brachio autem robur accipe et fortitudinem, dicente Scriptura: Contere brachium peccatoris et maligni (Psal. X 15). Quod conteritur in adversariis nostris, quando nos persequuntur quidem, sed opprimere neqeunt. Et pro salute servorum Dei adversus Pharaonem rex Babylonis saepe consurgit, ut potentem opprimat potentior, et mali tradantur pejoribus, confortante Deo brachia pessimorum, ut sciat qui liberatus est, quod' ipse sit Dominus: profectum autem esse virtutis, scire quod ipse sit Dominus. Econtrario possumus dicere: Filii Heli, filii pestilentiae, nescientes Deum [I Reg. II, 12). Et in bonam partem de regibus qui rectum fecerunt in conspectu Dei scriptum est, quod noverint Dominum. Illud autem quod in LXX dicitur: Et conteram brachia ejus fortia et disposita, quod Graece dicitur τεταγμένα. scriptorum vitio depravatum est. Illi enim inter— pretati sunt non τεχάγμενα, sed τεταμένα hoc est, non disposita, sed extenta. Pro quo juxta consuetudinem suam alii interpretes excelsa posuerunt.