Latin
9.3.147 to 9.3.171
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 9.3.147-171
Unproofread scanNot analysed yet
De quo et Isaias scribit: Quomodo cecidit Lucifer, qui mane oriebatur (Isa. XIV, 12)? Et Salvator in Evangelio; Videbam, inquit, Satanam quasi fulgur de coelo cadentem (Luc. X, 18). Quod et Jeremias loquitur ad Jerusalem: Quomodo obscuravit Dominus in ira sua filiam Sion; projecit de coelo in terram gloriam Israel (Thren. II, 1)? Projectus es autem in conspectu omnium regum, ut tuo terrerentur exemplo, vel bonorum regum, quorum cor in manu Dei est (Prov. XXI), vel malorum, quorum regna ostendit diabolus Salvatori (Matth. IV): qui occurrerunt regi Babylonio, dicentes: Et tu captus es sicut nos, atque inter nos reputatus es. Quamobrem et polluit sanctificationem suam quam habuerat, quando habitabat in monte, et conversabatur in medio ignitorum lapidum. Sequitur Producam ignem in medio tui qui devoret te. Istum ignem in Tyri regis corde succenderat ille cujus ignita sunt jacula, et de quo scriptum est: Omnes adulterantes quasi clibanus corda eorum (Osee VII, 6). De quo igne loquitur et Isaias: Ambulate in lumine ignis vestri, et in flamma quam succendistis (Isa. L, 11), ut foras egrediens, devoret possidentem, juxta illud quod in eodem Isaia scriptum est: Devoravit sicut fenum materiam (Isa. V, 24). In die illa exstinguentur montes, et colles, et saltus, et devorabit ab anima usque ad carnes. Hunc ignem qui alienus appellatur, Nadab et Abiu ad altare Domini obtulerant, et idcirco divino igne consumpti sunt (Levit. X, 1, 2). Unde et Moysee ait: Hoc est verbum quod dixit Dominus: In his, qui appropinquant mihi sanctificabor (Ibid. 3). Sanctificatio autem Dei est poena peccantium. Post haec dicitur: Et dabo te in cinerem, ut omnia quae superaedificasti, malae conscientiae tuae ignis absumat. Qui cum debueras requiescere in Sabbato, et nequaquam opus facere servile, ligna in Sabbato collegisti: ut haberet quod in pectore tuo devoraret incendium.