Latin
9.3.172 to 9.3.175
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 9.3.172-175
Unproofread scanNot analysed yet
Perdet quoque omnia mala opera, convertens in cinerem, ut ignis noxius penitus exstinguatur, ut omnes conspiciam et obstupescant perisse regem Tyrium, et nihili factum esse, non in multis saeculis, sed in uno, vel certe in perpetuum, ut impleatur illud qnod scriptum est: Non parcam tibi, et non miserebor. Solent Hebraei inter caeteras fabulas suas et genealogias atque interminabiles quaestiones, haec contra Hiram regem Tyri dicta intelligere, cum a Salomone usque ad Ezechielem anni sint plurimi, quos eo tempore homines non vixisse perspicuum est: et sic pronuntiare, quasi per ironiam propheta ad eum loquatur: Numquid tu es signaculum similitudinis Dei, plenus sapientia, et perfectus decore: tu cunctis ornatus lapidibus, tu Cherub, vel creatus cum Cherub: cum e contrario peccaveris, et in cinerem dissolvendus sis? Adduntque fabulae suae miraculum, ut contra Scripturam, imo sine Scripturae auctoritate, dicant, Hiram mille vixisse annis. Verum haec quam violenta sit interpretatio, absque nostro judicio prudens lector intelligit.