Latin
9.4.34 to 9.4.54
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 9.4.34-54
Unproofread scanNot analysed yet
Quae sunt ergo quae Sidoni Dominus comminatur? Ecce ego ad te ipse veniam, et glorificabor in te, cum te interfecero, et scient omnes qui vixerint, qnod ego sum Dominus, cum tibi reddidero quae mereris; mittamque pestilentiam, et sanguinem in plateas tuas. Recteque plateae dicuntur Sidonis: Lata enim et spatiosa via est quae ducit ad mortem (Matth. VII, 13). Et corruent interfecti qui male steterant, gladio per circuitum: illo gladio quem venit Dominus mittere super terram, ut male juncta dissociet, et sciant qui remanserint, quod ipse sit Dominus. Cumque illi cessaverint, nequaquam ultra erit offendiculum amaritudinis, et spina doloris compungens et vulnerans populum Dei. Omnia autem haec dicuntur contra adversarias potestates, quod in extremo tempore deleantur, et sit aeterna securitas, quando congregaverit Dominus domum Israel, eos qui sensu cernunt Deum: et sanctificatus fuerit in eis, et complebitur illud quod scriptum est: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum (Levit. XI, 14). Et habitaverint in terra sua, de qua et alibi legimus: Credo videre bona Domini in terra viventium (Psal. XXVI, 13). Quam dederat Jacob, qui priorem supplantaverat fratrem, et primitiva ejus meruerat accipere. Et habitabunt in ea securi, sive in spe, et aedificabunt domos, plantabuntque vineas, et habitabunt secundo in spe, juxta illud quod legitur in Isaia: Qui ablactati estis a lacte, qui abstracti ab ubere, tribulationem super tribulationem exspectate, et spem super spem (Isa. XXVIII, 9, 10). AEdificabunt autem domos, quas et in Evangelio aedificat, qui non super arenam, sed super petram fundamenta constituit (Matth. VII). De quibus scriptum est Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam (Psal. CXXVI, 1); et in Exodo, juxta Septuaginta: Quia timebant obstetrices Dominum, fecerunt sibi domos (Exod. I, 21), et multa hujusmodi. Cum autem fecerit Dominus judicium contra eos qui adversantur, sive contumeliis afliciunt Israel in circuitu, tunc omnis creatura cognoscet quod ipse sit Dominus, cujus vera judicia sunt, et justificata in semetipsis.