Latin
9.5.1 to 9.5.13
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 9.5.1-13
Unproofread scanNot analysed yet
(Cap. XXIX. —Vers. 1, 2.) «In anno decimo (sive juxta LXX, duodecimo ),in decimo mense (sive, juxta Hebraicum, duodecimo), in prima (sive una) mensis dic, factum est verbum Domini ad me, dicens. Fili hominis, pone (sive obfirma) faciem luam contra Pharaonem regem AEgypti, et prophetabis de eo, et de universa loqueris, et dices: Haec dicit Dominus Deus. »Post Sidonem, quae et ipsa in Phoenicis littore constituta est, sermo fit ad prophetam decimo anno captivitatis regis Joacim, et duodecimo mense, et una die mensis, ut ponat faciem suam, sive obfirmet contra Pharaonem regem AEgypti, et loquatur de eo, et de universa AEgypto. sive ad omnem AEgyptum (ex alia enim parte Judaeae in eodem littore constituta AEgypti provincia est), et quae illi ventura sint, prophetet. Sin autem oportet de numeris aliquid dicere, quem locum habeat inter decem dies una: unde et in principio Geneseos non est dictum, Factum est vespere et mane dies prima, sed una (Gen. I), ut eamdem diem revolvi semper doceat; eumdem ordinem inter decem decadas, hoc est, centenarium numerum decimus numerus possidebit, quod ad victimam agnus assumitur, ut immoletur die quartadecima, atque hoc modo usque ad mille et decem millia, et centum millia, et ultra per decadas suas numerorum ordo procedit. Post decimum autem annum, mensis duodecimus ponitur, ut perfectus duodecim apostolorum ac prophetarum (qui in uno volumine continentur) numerus demonstretur. Porro juxta LXX, decimus mensis qui Hebraice appellatur TEBETH (…)et apud AEgyptios τυβΐ, apud Romanos Januarius dicitur, eo quod apud illos anni sit janua: omni calore sublato, hiberni frigoris continet principatum. Hoc de numeris dixisse sufficiat. Caeterum illud vel maxime requirendum est, utrum ipse sit Pharao qui in Exodo, et Isaia, et Jeremia, et Ezechiel, multisque aliis in locis, et in Cantico canticorum nominatur: Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te proxima mea (Cant.